Jump to content

Ecclesia Orthodoxa

E Vicipaedia
Redactio 22:28, 2 Decembris 2015 a conlatore Lesgles (disputatio | conlationes) facta
Ecclesia orthodoxa Sanctae Trinitatis Constantinopoli sita

Ecclesia Orthodoxa (Graece: ορθός 'rectus' + δόξα 'veneratio sive fides') est secunda a maxima ecclesia Christiana, cuius 225–300 milliones assectatorum plerumque Europam orientalem, Asiam occidentalem, omnibusque Russiae partibus habitant, et quae sese continuationem hodiernam ecclesiae a Iesu Christo apostolisque eius conditae habet. Ecclesia Orthodoxa se "unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam" esse docet. Quamquam multae ecclesiae historicae se et catholicae et orthodoxae ducent, in usu cottidiano in usu cottidiano ecclesia orientalis "Catholica", ecclesia orientalis (Graeca) "Orthodoxa" appellatur. Etiam distinguere oportet illae ecclesiae orthodoxae orientales quae post Concilium Chalcedonense (451) ab ecclesia Imperii Romani et occidentalis separatae sunt.

Ecclesia Orthodoxa ritum Byzantinum sequitur. Fidem accipiunt Christianam sicut a primis septem Conciliis Oecumenicis praesentatur. Omnis Ecclesia Orthodoxa caput habet in patriarcha qui ecclesiam autocephalam (hoc est 'sui capitis') gubernat, recentibus saeculis generaliter suae civitatis. Saepe communionem inter se habent. Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus primatum honoris inter orthodoxos habet.

In theologia, paulatim tantum differunt ab Ecclesia Catholica Romana, sed ministerium papale punctum est divisionis. Separatae sunt ab ecclesia Catholica schismate, quod anno 1054 solidificabatur, papa Leone IX regnante, et a variis luctationibus praeteritis et theologicis, sicut illo de locutione filioque in Credo, et culturae, sicut discrimen inter linguas Graecam et Latinam.

Orthodoxi intellegunt se esse

  • qui sint subsequentes primae communitatis Christianae, conditae ab Iesu Christo et duodecim Apostolis, infractum vinculum conservantes inter clericos et Apostolos per successionem Apostolicam.
  • ecclesiam in qua quam firme serventur traditiones priscae ecclesiae.
  • ecclesiam quae rectissime sequatur regulas primorum septem oecumenicorum conciliorum, conventorum inter saecula 4 et 8.
Crux ecclesiae orthodoxae

Index Ecclesiarum Orthodoxarum

Quattuor (ex quinque) patriarchatus antiqui

Patriarchatus post vel extra Imperium Romanum Orientale

Aliae ecclesiae autocephalae

Ecclesiae autonomae (aliae ecclesiae in capite eligendo partim subiectae)

Ceterae Ecclesiae Ortohdoxae alicui ecclesiae autocephalae subiectae sunt.

Vide etiam

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Orthodoxam spectant (Orthodox Church, Eastern Orthodox Church).