Jump to content

Indi Americani

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Americani indigenae)
Hodiernus Andium homo indigena vestimenta prisca monstrat.
Indus Americanus, ab Eduardo S. Curtis photographatus.

Indi Americani[1][2] sunt homines indigenae qui continentes Americanos habitabant antequam homines Europaei saeculo quinto decimo advenerant, vel qui oriuntur ab illis. Eorum progenitores trans fretum Beringianum ex Asia ad Mundum Novum abhinc plus quam 12 000 annos migravisse putantur. Agripetae Europaei saeculis sexto decimo et septimo decimo vitam Indorum Americanorum valde commutaverunt, cum pestes morbos, sicut variola, late inscienter distribuerunt, quamobrem, multi Indi moriebantur. Conquisitatores Hispani aurum cupientes etiam Imperium Incae et Imperium Azteci tandem vicerunt. Hispani, valde vitas indigenarum commutantes, etiam equos, linguam Hispanicam, et religionem Catholicam in Americas introduxerunt.

De nominibus Indorum Americanorum

[recensere | fontem recensere]

Christophorus Columbus, qui in Americam anno 1492 adventus terram quam videbat putabat esse Indiam, indigenas quos invenit Indos appellavit. Hoc errato mox monstrato, nomen tamen Indus diu duravit. Hodie, historici multis aliis nominibus utuntur: in America Latina Amerindi,[3] in Civitatibus Foederatis Indigenae Americani,[4] et in Canada Nationes Primae.[5] In Civitatibus Foederatis, ambo nomina, Indi Americani et Indigenae Americani, significant omnes gentes qui vivebant in America ante adventum hominum Europaeorum, sed Canadienses distinguunt inter Nationes Primae et gentes Escimaei et Metis; Escimaei serius in regionem arcticam venerunt, Metis a stirpibus Indorum et Scotorum orti sunt.

De originibus civilizationum Indorum Americanorum

[recensere | fontem recensere]
Templum virorum barbatorum apud Tsitsen-Itzam.
Pyramis nomine hodierno El Castillo apud Tsitsen-Itzam.
Toltecae Pyramis graduum.
Aedes Anasazorum apud Mesam Viridem in Colorato.

Primi homines qui ad Americam advenerunt putantur fuisse venatores qui vestigia elephanti primigenii, mastodontis, et bisonis trans fretum Beringianum secuti sunt. Aetate glaciali exeunte, cum magnae moles glaciei apud polos orbis terrarum liquefacere coeperunt, omnia maria et oceani creverunt nova aqua infusa, qua de causa continens Americae ab Asia secreta est. Testimonia sunt,[6] ut iam anno noveni millesimo a.C.n. venatores antres acuminis Americae meridianae habitarent. Sed paulatim bestiae, venatoribus Indis Americanis subiectae, in tota America causa commutationis condicionum moriebantur. Itaque in agricultura progrediebantur. Octoni millesimo anno a.C.n. in Mexico Peruviaque per agros colebantur.[7]

Indi Americani circumiectis se accommodabant, piscatores, venatores vagi, collectores, aut sedem stabilem et domicilium habentes agricolae fiebant. Coluerunt maizum, cucurbitam, et patatas. In America et meridionali et media, magni cultus oppidani plerumque crescebant. Temistitlana, caput Imperii Azteci, erat una ex amplissimis orbis terrarum urbibus.[8] In occidente meridionali Civitatium Foederatarum Americae, domicilia lutea, nomine Pueblos, cum ferme 500 conclavibus aedificatae sunt.[9]

Plurimi Indi Americani iter facientes pedibus iebant, et onera sponte vehebant, quia nec equos nec cornutos habebant. Imperium autem Incae habebat genera cameli quae lamas, alpacas, et vicugnas appellantur.

De temporibus post adventum Europaeorum

[recensere | fontem recensere]
Adventum Christophori Columbi in Americis anno 1492. Inventum Columbi Americas Europaeis aperit.
Ruina demographica quae e variola in Mexico saeculo XVI provenit. Axis directus indicat numerum indiginarum in milionibus.
Distributio hodierna hominum Indorum in Americis. Tabula monstrat colorem qui numerum indorum indicat per centum ex quaque natione.
Terrae in Americis quae anno 1750 sunt coloniae Europaei aut a potentia Europaea postulatae sunt.

Adventum Europaeorum saeculis sexto decimo et septimo decimo valde vitas Indorum Americanum commutavit forma mala et bona.

Ante hominum Europaeorum adventum, Indorum numerus, ut consensus habet, erat circum 50 000 000.[10] Sed Europaei inscienter pestes morbos, sicut variola, late distribuerunt.[11] Quamobrem, multi Indi moriebantur, ut anno 1650 solum circum 8 000 000 manerent.[12]

Conquisitatores Hispani, qui aurum cupientes in Americas advenerunt, Imperium Azteci anno 1521 et Imperium Incae anno 1532 tandem vicerunt. Non solum Hispania sed etiam Lusitania, Britannia, et Francia colonias in terris Americanis instruxerunt indigenas edomantes.

Commutatio politica et morbus non fuerunt unici eventus invasionis Europaeorum. Europaei Indos in servos quoque fecerunt. Etenim, ob infrequentiam indorum in multis locis, Europaei etiam servos Africanos importaverunt.

Hispani etiam valde vitas indigenarum commutaverunt, cum equos, linguam Hispanicam, sclopeta, et religionem Catholicam in Americas introduxerunt.

Hodie, plurimi incolae, qui in Mexico, Media America, et America Meridionali vivunt, sunt progeniei Indorum et Hispanorum. Plurimi homines, qui tantum progeniei Indorum sunt, vivunt in Guatemala, Peruvia, et Bolivia, ubi etiam hodie linguis Indigenis multi loquuntur. Linguis Hispanica et Lusitanica et Francica per Americas late diffusis, maior Americae pars America Latina dicitur.

  1. "Indi Americani" (p. 16 apud Google Books).
  2. "Amerindi": cf. "more Amerindorum" in Palaestra.
  3. Vide pagina Hispanice es:Amerindio.
  4. Vide paginas Anglice en:Indigenous peoples of the Americas et en:Native Americans in the United States.
  5. Vide pagina Anglice en:First Nations.
  6. Jacobs, James Q. (2002). Paleoamerican Origins: A Review of Hypotheses and Evidence Relating to the Origins of the First Americans. Anthropology and Archaeology Pages. jqjacobs.net. Retrieved on 2007-06-20.
  7. Jacobs, James Q. (2001). The Paleoamericans: Issues and Evidence Relating to the Peopling of the New World. Anthropology and Archaeology Pages, jqjacobs.net.
  8. Smith, Michael E. (2005); "City Size in Late Post-Classic Mesoamerica", in Journal of Urban History, Vol. 31 No. 4, May 2005, pp. 403-434.; Stannard, David E. (1992) American Holocaust: Columbus and the conquest of the New World
  9. http://www.cpluhna.nau.edu/People/anasazi.htm
  10. Aestimationes in Thornton, p. 22; Numerus consensus Denevani; Aestimationes recentiores inferae.
  11. http://www.pbs.org/gunsgermssteel/variables/smallpox.html
  12. "La catastrophe démographique" (Latine: "Catastropha Demographica") in libro L'Histoire n° 322, Iulii-Augusti 2007, p.17.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • J. Víctor Moreno-Mayar et al. 3 Ianuarii 2018. "Terminal Pleistocene Alaskan genome reveals first founding population of Native Americans." Nature Letters. Epitome

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]