Antiphonae maiores
Antiphonae maiores sunt antiphonae ad Magnificat ultimis septem temporis Adventus diebus in ritu Romano, versionibus eius atque in nonnullis aliis ecclesiis Christianis adhibendis.
Locus in liturgia
[recensere | fontem recensere]In ritu Romano, tempus Adventus quattuor dominicas ante festum Nativitatis Domini occurrentes complectitur. Iuxta traditionem hoc tempore laus Incarnationis Dominicae celebratur atque exspectatio Christi temporibus Veteris Testamenti commemoratur.[1] In ritu Romano novo (post Concilium Vaticanum II mutato) prima pars temporis Adventus ad exspectationem secundi adventus Christi destinatur, secunda autem ad Nativitatem eius celebrandam praeparatur.[2] Antiphonae maiores adhibendae sunt ultimis septem diebus Adventus, scilicet a die 17 usque ad 23 Decembris, quae in ritu veteri sunt feriae II classis (reliquae feriae sunt III classis),[3] in novo autem ad praeparationem directam ante sollemnitatem Nativitatis Domini pertinent (seriebus lectionum priorum feriarum Adventus tum in officio quam in missa, si opus sit, interrumpendis).[4]
Antiphonae maiores in officio ad Vesperas adhibentur tamquam antiphonae ad Magnificat (bis ergo semper cantandae, ante et post canticum Magnificat) tum in vetere quum in novo ritu Romano. Quarum antiphonarum melodiae omnes similes sunt, ad secundum modum pertinentes.[5] In novo autem ritu Romano hae invocationes etiam in missa adhibentur, tamquam versus post Alleluia dicendi (scilicet ante evangelium).
Antiphonae haec certe iam saeculo nono in usu erant. Apud Amalarium Metensem enim invenitur mentio antiphonarum « quae canuntur per praesentem hebdomadam (...) et habent omnes O in capite ».[6]
Distributio antiphonarum per dies Adventus
[recensere | fontem recensere]Antiphonae maiores semper exclamatione « O » incipiunt, quam titulus Messianicus sequitur, enuntiatus posteaque fusius explicatus; tunc dicitur semper « veni » cum additionibus aliquibus. Hi tituli Messianici in Antiphonis maioribus ita ordinantur:
- die 17 Decembris: O Sapientia;
- die 18 Decembris: O Adonai;
- die 19 Decembris: O radix Iesse;
- die 20 Decembris: O clavis David;
- die 21 Decembris: O Oriens;
- die 22 Decembris: O Rex gentium;
- die 23 Decembris: O Emmanuel.
Quorum titulorum si primas litteras ordine inverso legeris, ERO CRAS obtinebis, quod ad Nativitatem Domini iam a primis Vesperis diei 24 Decembris celebrandam refert.
Adaptationes
[recensere | fontem recensere]Antiphonae O etiam in liturgia Lutherana canuntur, iisdem diebus eodemque loco quo in liturgia Romana, sed lingua Theodisca, exempli gratia die 17 Decembris: O Weisheit, hervorgangen aus dem Munde des Höchsten, etc.[7]
Antiphonae similes, ab exclamatione O incipientes, etiam aliis locis in officio Romano adhibentur, exempli gratia O Doctor optime in communi doctorum Ecclesiae vel O Rex gloriae in festo Ascensionis.[5]
Harum antiphonarum est etiam adaptatio Latina Veni, veni Emmanuel, necnon multae versiones vernaculares, exempli gratia Anglica O come, O come, Emmanuel vel Polonica Mądrości, która z ust Bożych wypływasz.[8]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Radó, Polycarpus (1961) Enchiridion liturgicum: complectens theologiae sacramentalis et dogmata et leges iuxta novum Codicem rubricarum. Romae–Friburgi Brisgoviae–Barcinone: Herder.
- ↑ Calendarium Romanum, ex decreto sacrosancti OEcumenici Conclii Vaticani II instauratum, auctoritate Pauli Pp. VI promulgatum. 177 pp. Typis polyglottis Vaticanis 1969. (lege hic)
- ↑ Breviarium Romanum. Pars prior. Editio iuxta typicam. Desclée 1961.
- ↑ Liturgia Horarum iuxta ritum Romanum: Editio typica altera: I: Tempus Adventus, tempus Nativitatis (Libreria Editrice Vaticana, 1985).
- ↑ 5.0 5.1 Antiphonale Sanctae Romanae Ecclesiae pro diurnis horis Ss. D. N. Pii X. Pontificis Maximi jussu restitutum et editum. XVII+776+[221]+98*+48 pp. Typis Polyglottis Vaticanis, Romae 1912. (lege hic)
- ↑ Amalarius Metensis, De ordine Antiphonarii, XIII, 1 (vide Radó, op. cit., p. 1110).
- ↑ Evangelisches Tagzeitenbuch. Vandenhoeck & Ruprecht, Vier-Türme-Verlag (2003). ISBN 3-525-60290-1
- ↑ Siedlecki, Ioannes (1928) Śpiewnik kościelny z melodjami na dwa głosy. Wydanie jubileuszowe. Leopoli–Cracoviae–Parisiis.