Jump to content

Cannabis

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia



Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Rosales 
Familia : Cannabaceae 
Genus : Cannabis 
L.

Cannabis,[1] apud posteriores etiam Cannabum,[2][3] est genus plantarum florentium familiae Cannabacearum, cuius omnes species descriptae, nempe Cannabis sativa[4] L.,[5] Cannabis indica Lam., Cannabis ruderalis Janisch.,[6] sunt in Asia Media endemicae. Multum differt inter doctos utrum genus in tres species dividi debeat, an variationes unius speciei putari.[7]

Modis in permultis et saepius dissimilibus homines per aeva cannabim usurpabant, papyrum, funes, vestimenta, et vela ex cannabis fibris facientes, et folia, flores, semina cibo coquentes. Etiam cannabim medicinae medicamentoque consumebant, quia insunt multa chemica, cannabinoides vocata, quorum nonnulla sicut cannabidiol adiuvant aegros, et nonnulla sunt psychotropica, sicut tetrahydrocannabinol, quod homines et nonnulla cetera animalia[8] inebriat.

Cannae plantae.
Cymbopogones plantae.
Acori plantae.
Cannabis plantae.

Rectus vocabuli cannabis fons est Graece: κάνναβις, -ιος, f. (acc. κάνναβιν, vel καννάβιδα), et parens nominis Graeci fuit Scythicus vel Thracicus,[9][10] sed fons primus incertius noscitur. Sunt multae sententiae propositae, sed re vera est Wanderwort, cuius de originibus nescimus.

Primo aspectu radix verbi esse videatur canna, sicut scripsit Isidorus: "Cannabum [sic] a similitudine cannae vocatum, sive a Graeca etymologia; nam illi cannabum κάνναβιν vocant."[3] Ergo, nonnulli fontem verbi cannabis proposuerunt esse Hebraicum vocabulum קְנֵה בֹּשֶׂם qěnēh bośem, id est canna aromatica.[10] Hi glottologi legunt Exodum 30:23 veteris testamenti:

קַח-לְךָ, בְּשָׂמִים רֹאשׁ, מָר-דְּרוֹר חֲמֵשׁ מֵאוֹת, וְקִנְּמָן-בֶּשֶׂם מַחֲצִיתוֹ חֲמִשִּׁים וּמָאתָיִם; וּקְנֵה-בֹשֶׂם, חֲמִשִּׁים וּמָאתָיִם. וּמָאתָיִם

Dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta.
― convertit Hieronymus

Vulgius credunt qěnēh bośem esse calamum, vel cymbopogon, vel acorum.[11]

Immo contra, Raphael Mechoulam, cum Devanae, Breuer, et Zahalka, apud Universitatem Hebraicam Hierosolymae proponunt verbum Sanscriticum bhanga[12]Persicum bangHebraicum pannagSyriacum qunnappa[13]Arabicum kunnabGraecum kάνναβις. Credunt ei pannag, apud Prophetiam Ezekieleml 27:17, esse cannabim.[14]

יְהוּדָה וְאֶרֶץ יִשְׂרָאֵל, הֵמָּה רֹכְלָיִךְ; בְּחִטֵּי מִנִּית וּפַנַּג וּדְבַשׁ וָשֶׁמֶן, וָצֹרִי, נָתְנוּ, מַעֲרָבֵךְ

Iuda et terra Israhel ipsi institores tui in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis.
― convertit Hieronymus

Proprietates speciei

[recensere | fontem recensere]
Folia cannabis

Cannabis est herba florifera, cuius folia sunt serrata, pariens inter 5–13 foliis per ramiculum, et omnia folia sunt paria. Masculini flora staminata, pistillata autem feminae pariunt. Feminarum flora denique fructa et semina fiunt. Ab initio, censebant quam fructum parit esse masculinum, et nudum esse femininam.[15]

Psychotropica cannabinoiedes, terpenoiedes, et aliae moleculae volatiles ex glandularibus trichomibus, quae tam copiose crescunt in calycibus et bracteis[16] plantarum feminarum.[17]

Ex cannabis femininae floribus trichomes eminent.
Masculinae plantae pollenis saculi.

Scimus Sinicos antiquos duo cannabis genera notavisse, et in Er Ya, primo dictionario Sinico, agriculturam circiter 200 ante aer. vulg. explicanti, legimus ubi scribitur: "Cannabis masculinus appellatur xi ma (西麻), femina ju ma (菊麻)."[18]

Omnium notorum generum cannabis pollen per ventum vectatur,[19] pariuntque semina, quae rectius achenes vocantur.[20]

Solet esse dioecia,[19][21] ergo masculini cum staminibus et feminae cum pistillis in harundinibus separatis crescunt,[22][23] sed multae varietates monoeciae descriptae sunt.[24]

Saepe subdioeciter (ubi monoeciae et dioeciae plantae in ista multitudine crescunt) cannabis crescit.[25][26][27] Plantae nonnumquam videntur esse labiles—quod significat interdum, si est opus, plantas sexualitate mutari.[28][29][30]

Agri cannabis coluntur ad fabricandum in Francogallia.
Machina ad seminum messem cannabiorum colligendam.

Solet cannabis seri inter Martium et Maium in hemisphaera boreali, scilicet inter Septembrem et Novembrem in australi.[31] Maturat post tres vel quattuor menses.

Multa opera a Romanis de agricultura scripta cannabis usus et modos colendi notant. Plinius dicit cannabim serendam esse a favonio, quod valet idem ac initium zephyri adflantis et veris ipsius.[32] Ut Varro plane descripsit,[33] id est 7 Februarii.

Columella circa 50 taxinomiam cannabis describere conatus est, et eius ordinem optimum esse ad pecus nutriendum.

2.7 Leguminum[34] genera cum sint complura, maxime grata et in usu hominum videntur faba, lenticula, phaselus, cicer, cannabis, milium, panicum, sesama, lupinum, linum etiam, et ordeum, quia ex eo ptisana est. Item pabulorum optima sunt medica et foenum Graecum, nec minus vicia. Proxime deinde cicera et ervum et farrago, quae est ex ordeo.

2.10 Cannabis solum pingue stercoratumque et riguum vel planum atque humidum et alte subactum deposcit.[35]

Palladius circa 350 quando anni cannabim esse serendum dixit.

3.5 De serendo cannabo: Hoc mense ultimo cannabum seris terra pingui, stercorata, rigua uel plana atque umida et altius subacta. In uno pede quadrato sex eiusdem seminis grana ponuntur.<

4.5 De cannabo: Hoc etiam mense cannabum serimus usque in aequinoctium vernum hac ratione, qua in februario disputatum est.

Usus per historiam

[recensere | fontem recensere]

Ab aevo neolithico homines cannabe utebantur. Inventa sunt semina ustulata in sepulcris Romanianis, quae circa 8000 ante aer. vulg. esse usta credunt.[36] Omnes autem culturae populique cannabim non eodem modo adhibebant, licet fere omnes in medicinam et in textilia facienda cannabim sciebant. Ratio variarum sapientiarum est multiplex:[37]

Modi diversi agriculturae cannabim diversum pariunt.

  1. Parva cum copia lucis solis densitateque plantarum satarum, cannabis crescit celeriter, sicut boscus. Magna, autem, longa sicut harundo. Terra etiam qualitatem cannabis contingit.
  2. Potestas psychotropici altitudini qua cannabis colitur pendet: altius, fortior!
  3. Leges et mores usum medicamenti saepe prohibebant. Semper non eget populus novo medicamento, eis quae etiam in usu sunt sicut alcohole et tabaco sufficientibus.
  4. Etiam omnis cultura non eget novo fonte ciborum. Multi, sicut Mao Zedong in Sinis inter annos 1958-1960, cannabim cibo petebant, cibis solitis per fames vastatis.
Fibrae cannabis et harundo.
Caulis et fibrae cannabis, mesa appellatae, interiores.
Tabula aedificilis ex cannabi pressa.
Later ex cannabi calceque factus.
Papyrus cannabia ex sepulchro Wu Di, imperatoris in dynastia Han, circiter 85 ante aer. vulg.
Saccus cannabius sicut forsan Varro finctus esset.
Funis cannabius sicut proposuit Plinius.
Cannabis plantae certe ad arboris poroceritatem.

Circa 440 ante aer. vulg. apud Herodotum, Scythii cannabi uti dicuntur ad vestimenta facienda. Similis est cannabis lino, sed certe superior:

(IV.74) Ἔστι δέ σφι κάνναβις φυομένη ἐν τῇ χώρῃ πλὴν παχύτητος καὶ μεγάθεος τῷ λίνῳ ἐμφερεστάτη· ταύτῃ δὲ πολλῷ ὑπερφέρει ἡ κάνναβις· αὕτη καὶ αὐτομάτη καὶ σπειρομένη φύεται. Καὶ ἐξ αὐτῆς Θρήικες μὲν καὶ εἵματα ποιεῦνται τοῖσι λινέοισι ὁμοιότατα· οὐδ’ ἄν, ὅστις μὴ κάρτα τρίβων εἴη αὐτῆς, διαγνοίη λίνου ἢ καννάβιός ἐστι· ὃς δὲ μὴ εἶδέ κω τὴν κανναβίδα, λίνεον δοκήσει εἶναι τὸ εἷμα.[38]


(IV.74) Cannabis eis (sc. Scythis) in terra eorum crescit praeter crebritatem atque magnitudinem valde similis lini; quamobrem cannabis multo superat. Ea et sua sponte et sata augetur. Ex ea autem Thraces sibi etiam vestimenta linis simillima faciunt. Si quis ea vehementer non abraderet, utrum linum an cannabis sit non cerneret. Qui cannabim non novit, id lineum esse putabit.

Textus ex pyramidibus plantas quibus rudentes facerent appellant šmšm.t.[39][40] Fibrae cannabis in sepulchris Akhenaten (Amenophis IV, domus XVIII, circiter 1335 a.e.v) et cannabis pollen inventum est in mumia Ramesei II (domus XIX, circiter 1213 a.e.v).[41]

M17G43V13
S24
N35<1
E34
N35
M17S29
2>D36
N29 G1
V1V1V1N37G17N37G17X1M2

Translitteratio ỉw ṯɜz.n (Wnỉs)| cqɜ.w šmšm.t [39]

Latine

Nodavit Onnos rudentes cannabis.
– Fragmenta hieroglyphica, De muro pyramidis
― convertit Iustinus


Varro, circa 50 ante aer. vulg., descripsit quae possit lector facere ex fibris cannabis vietis, sicut corbas, dolia, vel fiscinas.

I.22 De reliquo instrumento muto, in quo sunt corbulae, dolia, sic alia, haec praecipienda. Quae nasci in fundo ac fieri a domesticis poterunt, eorum nequid ematur, ut fere sunt quae ex viminibus et materia rustica fiunt, ut corbes, fiscinae, tribula, valli, rastelli; sic quae fiunt de cannabi, lino, iunco, palma, scirpo, ut funes, restes, tegetes.

I.23 Et alio loco virgulta serenda, ut habeas vimina, unde viendo quid facias, ut sirpeas, vallus, crates; alio loco ut seras ac colas silvam caeduam, alio ubi aucupere, sic ubi cannabim, linum, iuncum, spartum, unde nectas bubus soleas, lineas, restis, funes.

Varro, De agri cultura, 1.22 et 1.23

Plinius dicit funes qui adhibentur ad usus marinos optime sparto factos, immo aqua absente cannabios meliores. Monet fibras harundinis interiores optimas, exteriores peiores. Affirmat quoque interdeum caules cannabis ad arborum proceritatem crescentes.

(XIX.8) Hoc autem tunditur, ut fiat utile, praecipue in aquis marique invictum. in sicco praeferunt e cannabi funes, sed spartum alitur etiam demersum, veluti natalium sitim pensans. Est quidem eius natura interpolis, rursusque quam libeat vetustum novo miscetur.
(XIX.56) Deinde utilissima funibus cannabis. seritur a favonio; quo densior est, eo tenerior. Semen eius, cum est maturum, ab aequinoctio autumni destringitur et sole aut vento aut fumo siccatur. Ipsa cannabis vellitur post vindemiam ac lucubrationibus decorticata purgatur. Optima Alabandica, plagarum praecipue usibus. Tria eius ibi genera: inprobatur cortici proximum aut medullae; laudatissima est e medio quae mesa vocatur. Secunda Mylasea. Quod ad proceritatem quidem attinet, Rosea agri Sabini arborum altitudinem aequat.

Grattius notat quoque optimam cannabim Alabandicam esse, praecipue ad retes venaticos texendos:

(46) at pauper riguī custōs Alabandius hortī
(47) cannabinās nutrit silvās, quam commoda nostrō
(48) armāmenta operī.

1500 annos serius Bartholomaeus Platina quoque de cannabi Alabandica scripsit, sed fere certum est eum legisse Plinium:

  • 7.18(4): De Cannabi
    Vellitur et cannabis ipsa, ut linum. Decorticata post vindemiam funes ad usum praestat. Aiunt cannabin in Alabandica ferularum vicem in plagarum usum praebere, adeo magna in regione nascitur. Ex semine cannabis tunso cibaria quaedam fiunt, quae et stomacho et capiti ac denique membris omnibus plurimum nocent.

Etiam lege subter, ubi Platina loquitur de cibo cannabio.

Cruda cannabis semina.
Semina cannabina glupta et cocta.
Plus cocta.

Cannabis duabus rationibus consumitur: vel semina omnino alibilia cibo vel flores nullo modo alibiles psychotropico eduntur.

In seminibus continentur omnia acida aminica et acida adiposa hominibus necessaria.[42] Semina eduntur cruda, cocta, contrita, fricta, pressa in lac, pressa in oleum, infusa in theam. Etsi non habent materiam alibilem, folia nonnumquam eduntur in acetariis.

Pondus seminis est circiter 30% oleo, 20% proteino, 50% amylo compositum. Semina integra, id est cum teguminibus, etiam sunt fons calcii, cupri, ferri, mangani, magnesii, phosphori, et zinci.[43]

Fere omnes loci classici de usu seminum tantum tractant.

Ephippus, circa 250 ante aer. vulg., dat iucundum praeceptum promulsidum mixtarum:

Ex fabula ΚΥΔΩΝ :

Meineke:
Καὶ μετὰ δεῖπνον κόκκος * *
ἐρέβινθος * * * κύαμος,
χόνδρος, τυρός,
μέλι, σησαμίδες, βράχος, βρυγμός,
μνοῦς, πυραμίδες, μῆλον, κάρυον, (5)
γάλα, κανναβίδες, κόγχαι, χυλός,
Διὸς ἐγκέφαλος.[44]

    

Latine:
Et post coenam coccus[45],
cicer, faba,
alica, caseus,
mel, sesamides, ..., ...,
...[46], pyramides, mala, nux,
lac, cannabides, conchae, sucus,
Iovis cerebrum[47].

Ephippus, Cydon
― convertit Schweighaeuser[48]

Plinius circa 55 docuit quomodo siccare semina ad ea edenda:

xix. lvi. 173 semen eius, cum est maturum, ab aequinoctio autumni destringitur et sole aut vento aut fumo siccatur. ipsa cannabis vellitur post vindemiam ac lucubrationibus decorticata purgatur.

Galenus circa 175 notat nonnullos frigere semina:

Περὶ καννάβεωϲ ϲπέρματοϲ.

Οὐχ ὥϲπερ αὐτὸ τὸ φυτὸν τῆϲ καννάβεωϲ ἔοικε πωϲ τῷ ἄγνῳ, καὶ τὸ ϲπέρμα τῷ ϲπέρματι παραπλήϲιόν πώϲ ἐϲτι τὴν δύναμιν, ἀλλ’ ἀποκεχώρηκε πάμπολυ, δύϲπεπτόν τε καὶ κακοϲτόμαχον ὂν καὶ κεφαλαλγὲϲ καὶ κακόχυμον. ὅμωϲ δ’ οὖν καὶ τοῦτό τινεϲ ἐϲθίουϲι φρύγοντεϲ ἅμα τοῖϲ ἄλλοιϲ τραγήμαϲιν. ὀνομάζω δὲ δηλονότι τραγήματα τὰ παρὰ τὸ δεῖπνον ἐϲθιόμενα τῆϲ ἐπὶ τῷ πίνειν ἡδονῆϲ ἕνεκα. θερμαίνει δ’ ἱκανῶϲ καὶ διὰ τοῦτο καὶ κεφαλῆϲ ἅπτεται βραχεῖ πλεῖον ληφθέν, ἀτμὸν ἀναπέμπον ἐπ’ αὐτὴν θερμόν θ’ ἅμα καὶ φαρμακώδη.[49]

De Cannabis semine.
Non quemadmodum planta ipsa cannabis vitici quodammodo est similis, ita semen semini facultate est simile, sed plurimum ab eo dissidet, ut quod concoctu sit difficile, stomachoque, ac capiti noceat, parvique sit succi. Sunt tamen qui eo quoque frixo cum aliis tragematibus vescantur: tragemata autem voco ea, quae post coenam, voluptatis inter bibendum excitandae gratia, manduntur. Multum calefacit, ideoque sumptum Paulo largius, caput ferit, vaporem sursum ad ipsum mittens calidum simul, ac medicamentosum.[50]
― convertit Martinus Gregorius
Praecepta cannabia Platinae
7.49: Cibarium Cannabinum
  • Cibarium cannabinum pro duodecim convivis hoc modo facito: libram cannabis bene mundi tandiu coquito donec scindatur. Coctam et una cum libra amygdalarum addito. Etiam excavato pane in mortario tunsam iure macro dissolvito, transagitoque in caccabum per cribrum setaceum. Ad focum deinde positum cochleari crebro agitato. Postremo vero ubi prope cocturam fuerit selibram sacchari, semunciam gingiberis, parum croci cum aqua rosacea indito. Coctum et in scutulas divisum aromatibus dulcioribus conspargito. Hoc ego baricocolis Senensium persimile puto; ex multis enim probabilibus rebus improbabile edulium est factum; nam et difficulter concoquitur et fastidium ac dolorem facit.
7.68: In Cannabin
  • Semen cannabinum per diem ac noctem in aqua sinito quod in summo natabit ut vanum abiicito. Hoc cum amygdalis bene mundis contundito; tunsum cum iure pisorum dissolvito. Sacchari modicum et aquae rosaceae addito, concoquitoque simul omnia bene miscendo ad octavam horae. De hoc cibo male sentit Cassius Hemina quo nihil ut idem asserit potest esse insalubrius.
8.57(2): Offa Cannabina
  • Semen cannabinum ita coctum ut iam corticem discissam ostendat in mortario cum amygdalis mundis bene teres. Tritum dissolves cum aqua recenti, transferesque in caccabum per setaceum excretorium. Efferveat parum cum modico salis et sacchari necesse est, addendum et piper si id quoque placet. Ebulliat iterum parumper. Buccellas panis parum tostas praeparabis, indesque hoc cibarium in patinas; buccellas ipsas tamquam tabulata quaedam extendes. Tris aut quattuor ordines ex his facies. Aromata postremo dulcia praesertim parumper asperges. Fugiendum hoc penitus est; nam et male alit et fastidium concitat, et dolorem in stomacho in intestinis generat, atque oculos hebetat.
Butyrum cannabi infusum.
Multi cannabii cibi Amstelodami venales.
Taberna in India, ubi bhang bibi potest. Annuntatio ad dexteram legitur "Intra fruereque! Taberna bhang a gubernatione approbata."
Cerevisia ex cannabi braciata.

Platina 1474 vel 1475 scripsit suum De Honesta Voluptate et Valitudine, quem potes leger super monstrare in formula imprimiens, in quo nonnulla praecepta cannabina includuntur.

Potius his in diebus non semina sed flores ipsae consumuntur sane ad elementa psychotropica fruenda. Saepius flores infuduntur adipidibus alcoholibusve, ut cannabinoeides solvantur. Deinde his cum adipibus vel alcoholibus mensae coquutur.

Fortis saporis cannabis causa hic modus usurpatur in praeceptis quibus fortia condimenta sicut exempli gratia laurus vel origanum vel thymus usurpari solent. Alia ratione sapor saccharo supprimitur, sicut in imagine fenestrae offarum dulciumque plenissimae ad dexteram.

Hic usus cannabis nullo modo est tantum hodiernus, immo exempli gratia in India fere 3000 annos bibunt potionem bhang e foliis cannabis contritis, lacte, butyro deliquato, et condimentis concoctam.[51]

Papyrus Ramassei III, col. 26:

V31
X1
F48
X1
Z1 Z1 Z1 N33
U1
X1 X1
M2N37
G17
N37
G17 X1
M2
Z2
N29
N35
N29
N35
Z9A55N35D26N4M17D36
N35
N35
N35
D4
D4
N35
O34
A1M17G17N14G1F35N5
Z7 Z4

K.t phr.t: mɜt.t šmšm.t qnqn, sdr n ỉɜd.t, ỉc ỉr.ty n=s ỉm dwɜy
Alia praecepta: apium, cannabin obtere, requiescat in rore, lava oculos in ea bene mane

Apud Assyrios, cannabis pro multis malis corporis praescribentur.[52]

  • Ad depressionem: cum mesembryanthemo cannabin misce, lava totum aegrum
  • Ad oculos malos: ungue oculum cannabe cum oeleo iuniperi
  • Ad menstura vitanda cum mentha et croco in cervisia
  • Ad neuralgiam, tussiones, tetanum, et hydrophobiam
  • Ad sedativum, et anodynum, et menorrhagiam, et dysmenorrhoeam
  • At tumores detumescendos, enemate cannabe tamariscoque in oleo porci

Plinius praecepta ad vermiculos ex auribus eiciendos dat. Cannabin a dolores capitis domandos et nonnullos morbos curandos praescribit. Etiam monuit, ne usu cannabis viri suam genituruam perdeant.

xx. 97.258 sucus ex eo vermiculos aurium et quodcumque animal intraverit eicit, sed cum dolore capitis, tantaque vis ei est, ut aquae infusus coagulare eam dicatur; et ideo iumentorum alvo succurrit potus in aqua. radix articulos contractos emollit in aqua cocta, item podagras et similes impetus. ambustis cruda inlinitur, sed saepius mutatur, priusquam arescat.
xx. 97.259 Cannabis in silvis primum nata est, nigrior foliis et asperior. semen eius extinguere genituram virorum dicitur.

Plinius, Historia naturalis


Lagoena cannabis extractorum antiqua.

Hodie multum differt inter doctos quam utilem medicinae cannabim esse, sed fere est consensus cannabim symptomata nauseae, vomitus, et inopiae appetentiae cibi allevare.[53]

Sicca caudicula floris Cannabis sativae.
Fistula et cannabis.

Medicamentum

[recensere | fontem recensere]
Sigarella manu conversa cannabe impleta.
Vir fistula aquali utens.

Plurimi sine dubio, ut fruantur effectu psychotropico, cannabim adhibent. Insunt nonnulla psychotropica, sed praestat longe copia potentiaque THC (tetrahydrocannabinol), cuius ut effectus sentiantur, 10 μg per kg corporis concoquenda sunt.[54]

Sunt multi ingestationis modi, sed solitissimus fortasse est fumare flores gemmasque siccas, et etiam huic modo sunt variationes. Sicut dextrorsum depingitur, flores siccae conterantur et in sigarellis complicentur. Fortasse etiam e fistula vel calice flores integras vel sectas fument. Nonnumquam fistula est aquaria, et fumus per aquam in bullis percolatur. Resina fieri potest e trichromibus. Thea et aliae potiones infundantur e cannabi et aqua, vel lacte, vel alcohole. Suasum est infundere cannabim in aqua abusum cannabis esse, quia male per aquam THC diluitur. Modo 2.8 g/L dilui possunt.[55]. Potius dissolubilis adipibus et solventibus organicis, sicut butanio et hexanio, sane etiam in alcohole. Nonnumquam potio e cannabe alcoholeque claro infusa appellatur "draco viridis." Cannabis cocta quoque comedi potest.

Δ9-tetrahydrocannabinol

thumbTetrahydrocannabivarin

Cannabidiol
Cannabinol
Cannabivarin
Cannabidivarin

Hi sunt nonnulli cannabis effectus in homines, vel fumata vel essa.[56]

Boni Neutri Mali
  • euphoria
  • risus
  • relaxatio, tensionis reductio
  • cogitatio plus philosophica vel creativa; sententiae facilius fluunt
  • melior vel gravior musicae aestimatio
  • maior sensibus naturalibus conscientia
  • musculi relaxati
  • ad dolores, sicut cephalgiam vel spasmos valescendos
  • reductio nauseae
  • laetitia ex odiosis rebus
  • mutatio conscientiae generalis (sicut cum omnibus psychotropicis)
  • plus appetentiae
  • tarditas motuum cogitationumque
  • mutatio visionis (colores candidiores fortasse videntur)
  • lethargia
  • siccitas lacrimarum et oris
  • memoriae linea interrupta
  • memoria brevis vastatur
  • cogitationes errantes
  • nausea, mixta cum aliis psychotropicis sicut alcohole, tabacum, et aliis fortioribus
  • sanguinolentia oculorum
  • tussis, asthma, et aliae difficultates respirationis
  • pulsus cordis elevatus
  • anxietas quibus nuper frui inceperunt
  • cephalgia
  • vertigo, aporia
  • languor vel collapsus
  • paranoia
  • vertigo et aporia
  • fortasse fit addictio psychica
  • inscitia et corporis coordinatio amissa
  • agitat condiciones psychicae quae etiam exstant

Usus in litteris

[recensere | fontem recensere]
Cannabis messis, in forma litterae Sinicae .
Litterae Sinicae , "cannabis".

Res, praecipue medicae, scriptae ferunt psychotropicum cannabis usum diu notum esse. Antiquissimus usus notus est Sinarum

"That the stupefying effect of the hemp plant was commonly known from extremely early times is also indicated linguistically. The character ma () very early assumed two connotations. One meaning was, 'numerous or chaotic', derived from the nature of the plant's fibers. The second connotation was one of numbness or senselessness, apparently derived from the properties of the fruits and leaves which were used as infusions for medicinal purposes . . . as a character it 麻 combines with other characters to form such bisyllabic words as ma-tsui, narcotic (麻 and 'drunkenness'); ma-mu, numb (麻 and 'wood'); and ma-p'i, paralysis (麻 and 'rheumatism')."[57] "Cannabim soporare vulgo notum est ab aevo antiquissimo, etiam per rem linguisticam attestatur: littera ma () prisce sensus duos adsumpsit. Ille 'multum vel chaoticum', ob vultum fibrarum erratarum . Alter 'torpor vel corporis absentia sensus', ut patet derivatum ab proprietatibus fructorum foliarum quas adhibebant infuisis pro medicina . . . littera 麻 cum aliis litteris componi potest ad verba bisyllabica multa facienda sicut: ma-tsui, narcoticos (麻 et 'ebrietas'); ma-mu, torpidus (麻 et 'lignus'); et ma-p'i, paralysis (麻 et 'dolor artuum')."
Hui-Lin Li, An archeological and historical account of Cannabis in China
― convertit Ioscius

In Materia Medica Sutra, circa 2000 ante aer. vulg. scripta, distinctionem invenimus inter semina. Ma fen sunt semina mala; ma ze bona.[18]

Primo saeculo ante aer. vulg., pharmacopoiea Pên-ts'ao Ching dixit: "Si nimis consumit, homo, daemonibus apparentibus se contorquebit sicut maniacus. At si per multum tempus accipiat, cum tenebris conloquatur, et corpus ipsud levius fiat."[57]

Saeculo secundo aer. vulg., chirugista clarus Sinicus Hua T'o anaesthesiam coxit cannabe vinoque.[57]

Europaeis quoque antiquis usus cannabis medicamento notus est. Herodotus notavit Scythios fumum seminum haurire:

(75) Ταύτης ὦν οἱ Σκύθαι τῆς καννάβιος τὸ σπέρμα ἐπεὰν λάβωσι, ὑποδύνουσι ὑπὸ τοὺς πίλους καὶ ἔπειτα ἐπιβάλλουσι τὸ σπέρμα ἐπὶ τοὺς διαφανέας λίθους [τῷ πυρί]• τὸ δὲ θυμιᾶται ἐπιβαλλόμενον καὶ ἀτμίδα παρέχεται τοσαύτην ὥστε Ἑλληνικὴ οὐδεμία ἄν μιν πυρίη ἀποκρατήσειε• οἱ δὲ Σκύθαι ἀγάμενοι τῇ πυρίῃ ὠρύονται. Τοῦτό σφι ἀντὶ λουτροῦ ἐστι• οὐ γὰρ δὴ λούονται ὕδατι τὸ παράπαν τὸ σῶμα."[38] (75) Scythae, cum huius cannabis semen capiunt, in tabernaculum subeunt et semen in saxa candentia deponunt, quod tunc fumat et talem exhalationem praebet ut nullus ignis Graecus eam praecellat. Scythae autem mirantes vapore fremunt. Hoc eis pro lavando est, totum enim corpus aqua non lavant.

Dubium est num Herodotus hoc bene notaverit, quia elementa psychotropica seminibus desunt. Credendum est deinde Scythas flores, quae certe semina continent, incendisse.[37]

Hodie cannabis consumitur medicamento inter omnia quarto in usu, praeter tabacum, alcohol, et coffeum.[58]

Cannabis et lex

[recensere | fontem recensere]

Hagae 23 Ianuarii 1912, Germania, Civitates Foederatae Americae, Francia, Britanniarum Regnum, Sina, Italia, Iaponia, Batavia, Persia, Lusitania, Russia, et Siam in primo civitatum conventu de opio foedus subscripserunt, quo usum et commercium opii vetarent; sed, inopiae causa scientiae peritorumque de cannabi et eius usu, cannabin ipsam non vetuerunt. Nihilominus praedixerunt id quod factum est anno 1928, quo secundum foedus pactum est.[59]

To prohibit the export of the resin obtained from Indian hemp and the ordinary preparations of which it forms the base . . . to countries which have prohibited their use, and, in cases where export is permitted, to require the production of a special import certificate issued by the government of the importing country, stating that the importation is approved for the purposes specified in the certificate and that the resin or preparations will not be re-exported.[60] Prohibere exportationem resinae e cannabi Indica extractae et concoctiones communes quarum ea est materia prima . . . in civitates quae earum usum interdicunt, et, ubi exportatio sinitur, requirere indicium praecipui documenti, a gubernatione civitatis importantis mandati, quod attestatur et importationem licitam esse et commercium adfirmatum esse ad rationes ac usus in documento definitos faciendos neque ullo modo iterum exportandum.
― convertit Ioscius

Ab hoc conventu usque ad hodie, plurimae civitates vel legibus vel copiam illicitam portatu definiunt; nonnullis autem civitatibus exceptis, sicut Canada et Nederlandia, etiamsi leges stricto verbo possessionem interdicant, in actu lex non tollitur.

Cannabis et religio

[recensere | fontem recensere]

Mumiae hominum qui esse magi monstrantur alia artificia circiter 3500 annos antiquae in provincia Uiguristaniae in Sinis inventae sunt cum saccis cannabis sub capitibus. Absentibus indiciis usuum cannabis aliorum in eorum societatibus, plane videtur magos psychotropicis fructos esse.[61]

To forbid or even seriously to restrict the use of so gracious an herb as hemp would cause widespread suffering and annoyance and, to large bands of worshipped ascetics, deep-seated anger. It would rob the people of a solace in discomfort, of a cure in sickness, of a guardian whose gracious protection saves them from the attacks of evil influences, and whose mightly power makes the devotee of the Victorious, overcoming the demons of hunger and thirst, of panic, fear, of the glamour of Maya or matter, and of madness, able in rest to brood on the Eternal, till the Eternal, possessing him body and soul, frees him from the haunting of self and receives him into the Ocean of Being. These beliefs the Musalman devotee shares to the full. Like his Hindu brother, the Musalman fakir reveres bhang as the lengthener of life, the freer from the bonds of self. Bhang brings union with the Divine spirit. "We drank bhang and the mystery I am he grew plain. So grand a result, so tiny a sin."[62] Vetare vel modo arte usum definire herbae tam gratae quam cannabis pareret miseriam ac vexationem late divulgatam et, multis gregibus pientissimorum ascetarum, furorem profundum. Solacium populo in arduis privaret rebus, curam in aegrotatione, custodem cuius grata tutela repellet impetus virium malevolentum, et cuius potestas cultorem Victorii facit daemones superando famis sitisque, pavoris ac terroris ac nitoris Maiae vel materiae, et insanitatis, cultorem qui potest in quiete incubare in Aeternum, donec Aeternus eum, corpus animamque potitus, solvit vinculis sollicitudinum identitatis eumque accipit in Oceanum Essentiae. Has communicat fides Musulmanus omnino. Sicut eius frater Indicus, fachirus Musulmanus bhang reveritur sicut si vitam extenderet et vincula identitatis solveret. Bhang fert concordiam cum spiritu divino. "Bhang bibimus, et mysterium me esse eum claratum est. O pergrandem eventum! perparvum peccatum!"
– J. M. Campbell, Indian Hemp Drugs Commission Report
― convertit Ioscius

Nexus interni

  1. Varro Rust. 1.23.6; Col. 2.10.21; Plin. Nat. 19.63 & 173.
  2. Pallad. Agr. 3.5 et 4.5.
  3. 3.0 3.1 Isidorus Hispalensis. Etymologiarum Libri Viginti, 19.27.2-3.
  4. Sativa sane attingit adiectivum ductum de sero, serere, sevi, satum.
  5. Linnaeus in suis Speciebus Plantarum scripsit sativam anno 1723, sed Caspar Bauhin fuit primus, anno 1597.
  6. Janischevsky anno 1924 designavit novam speciem ex Asia Media et Siberia Occidentali fibrosiorem.
  7. Amala Raman, Davide Brown censore "The Cannabis Plant," ex Cannabis: The Genus Cannabis, (Universitas Portus Magni: Schola Pharmaceutica, 1998), p. 29.
  8. Consilium veterinariis scriptum quo depressio, ataxia, et bradycardia inter alios effectus cannabis in animalia enumerantur. Commentatio apud ASPCA. (Anglice)
  9. Pierre Chantraine. Dictionaire étymologique de la langue grecque: Histoire des mots, tome II ε-κ. Kincksieck. Lutetiae 1970.
  10. 10.0 10.1 Sara Benetowa, Georgio Andrews et Simone Vinkenoog censoribus. Tracing one word through different languages. The Book of Grass. Grove Press. Novi Eboraci, 1967.
  11. Immanuel Löw. Flora der Juden, vol. I-IV. Hildeshein 1924 et iterum editus 1967.
  12. Ut legas de potione cannabina Indica, quae et hodie eodem nomine appellatur, vide bhang
  13. Ex Hebraica lingua in Syriacam transiens, per metathesin, consonantium verbi ordo mutatus est. Ergo Hebraice png ⇒ Syriace qnp.
  14. Mechoulam, R., W. A. Devane, A. Breuer, et J. Zahalka. A random walk through a Cannabis field. Pharmacology Biochemistry and Behavior, 461-464. (Anglice)
  15. Raman Amala, et Davide T. Brown censore, "The Cannabis Plant," ex Cannabis: The Genus (India: Harwood Academic Publishers, 1998), ISBN 90-5702-291-5.
  16. Bractea est verbum Latinum hodiernum ad verbum Anglicum secundum Merriam-Webster bract (Anglice)
  17. Paul G. Mahlberg et Eun Soo Kim. THC (tetrahyrdocannabinol) accumulation in glands of Cannabis (Cannabaceae). The Hemp Report 3(17). 23 Februarii 2007.
  18. 18.0 18.1 https://web.archive.org/web/20071218161000/http://mojo.calyx.net/~olsen/HEMP/IHA/iha02111.html
  19. 19.0 19.1 Robertus C. Clarke. Marijuana Botany, 2nd ed. Ron Publishing. California, 1991. ISBN 0-914171-78-X
  20. E. Small, "Morphological variation of achenes of Cannabis," Canadian Journal of Botany 53(10):978–987. 1975.
  21. Ainsworth Boys and girls come out to play: the molecular biology of dioecious plants. Annals of Botany 86(2): 211-221.
  22. S. Lebel-Hardenack. et S. R. Grant. Genetics of sex determination in flowering plants. Trends in Plant Science 2(4): 130–136.
  23. Cristiana Moliterni, V. M., L. Cattivelli, P. Ranalli, et G. Mandolino. The sexual differentiation of Cannabis sativa L.: A morphological and molecular study[nexus deficit]. Euphytica 140(1-2): 95–106. 25 Februarii 2007
  24. E. P. M de Meijer. Cannabis germplasm resources. Advances in Hemp Research, pp. 131-151. Haworth Press. Binghamton, NY. ISBN 1-56022-872-5
  25. Mignoni. Cannabis as a licit crop: recent developments in Europe. 1999
  26. Schumann, E., A. Peil, et W. E. Weber. 1999. Preliminary results of a German field trial with different hemp (Cannabis sativa L.) accessions[nexus deficit]. Genetic Resources and Crop Evolution 46(4): 399-407. Retrieved on 24 February 2007
  27. P. Ranalli. Current status and future scenarios of hemp breeding. Euphytica, 140(1): 121-131. 2004.
  28. G. Mandolino et P. Ranalli. The applications of molecular markers in genetics and breeding of hemp[nexus deficit]. Journal of Industrial Hemp 7(1): 7-23. 2002.
  29. K. Hirata. Sex reversal in hemp. Journal of the Society of Agriculture and Forestry, 16: 145-168. 1924.
  30. J. H. Schaffner. The fluctuation curve of sex reversal in staminate hemp plants induced by photoperiodicity. American Journal of Botany, 18(6): 424-430. 1931.
  31. https://web.archive.org/web/20110219132638/http://www.green.net.au/gf/hemp_cultivation.htm
  32. Plinius, Naturalis historia, XIX.56.
  33. Varro. De Re Rustica I.28
  34. Hic usus differt a nostro. Vide legumen.
  35. Columella, De Re Rustica, 2.7 et 2.10
  36. Richard Rudgley. The Lost Civilizations of the Stone Age. Touchstone. Novi Eboraci 1999. ISBN 0-684-85580-1.
  37. 37.0 37.1 Martinus Booth, Cannabis: A history Doubleday. UK, 2003.
  38. 38.0 38.1 Herodoti Historiae.
  39. 39.0 39.1 Textus Pyramidales, carmen 319, §514a (v. 639-40)
  40. "The ancient Egyptian word šmšmt was in the past wrongly taken to mean sesame, but has now been shown to be Cannabis sativa." Lise Mannsiche. An Ancient Egyptian Herbal. University of Texas Press; 1st University of Texas Press ed edition (1989), p. 82.
  41. Ricardus Rudgley. The Encyclopedia of Psychoactive Substances. Little, Brown, and Company. 1998.
  42. Lyndsey Osburn. Hemp Seed:: The most nutritionally complete food source in the world. Hemp Line Journal, Iulius-Augustus 1992, pp. 14-15, Vol. I No. 1. (Anglice)
  43. JC Callaway. Hempseed as a nutritional resource: an overview. Euphytica, 140:65-72. 2004.
  44. Meineke Kyd. frag 2
  45. Quoque bacca.
  46. Non bene intelligitur quid sibi velint βράχος, βρυγμός, vel μνοῦς.
  47. Hic quoque nescimus quid sibi velit Iovis cerebrum. Intelligitur esse bucella regalis vel bucella regis. Henricus Liddell, Robertus Scott, A Greek-English Lexicon. 9a ed. (Oxonii, 1925-1940)
  48. Ioannes Schweighaeuser Argentoratensis. Athenaei Naucratitae Deipnosophistarum Libri Quindecim, tomus quintus, ad locum Dipnosophistae 14.50
  49. Galenus. De alimentorum facultatibus, 1.34.
  50. Martinus Gregorius, Augustino Gadaldino emendante. Galeni Librorum Secunda Classis ex septima Iuntarum editione, "Galeni De Alimentorum Facultatibus libri tres", p. 15. 1597.
  51. Historia bhang.
  52. Reginaldus Campbell Thompson. A dictionary of Assyrian botany.
  53. Franjo Grotenhermen. Review of Therapeutic Effects. Cannabis and Cannabinoids: Pharmacology, Toxicology and Therapeutic Potential, p. 124. New York City: Haworth Press. 2002. ISBN 978-0-7890-1508-2.
  54. http://www.marijuanalibrary.org/brain2.txt
  55. Akinde Omotayo. The Medical Applications of Cannabinoids. Borough of Manhattan Community College.
  56. Cannabis apud http://www.erowid.org
  57. 57.0 57.1 57.2 Hui-Lin Li 1974. An archeological and historical account of Cannabis in China. Economic Botany 28(4): 437-448.
  58. Pagina prima apud NORML.
  59. http://www.unodc.org/unodc/en/data-and-analysis/bulletin/bulletin_1962-01-01_4_page005.html
  60. Caput 4, 12.
  61. Hong-En Jiang et al. A new insight into Cannabis sativa (Cannabaceae) utilization from 2500-year-old Yanghai tombs, Xinjiang, China. Journal of Ethnopharmacology 108 (3): 414–422.
  62. J. M. Campbell. Indian Hemp Drugs Commission Report, 1893–1894.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cannabim spectant.