Jump to content

Magni Lacus Africani

E Vicipaedia
Systema Magnorum Lacuum Africanorum (caeruleo pictorum).
Tabula geographica maioris regionis Chasmatis Africae Orientalis omnem Vallem Magni Chasmatis (ut appellatur) monstrat.
Despectus ex satellite in regionem Magnorum Lacuum Africanorum et eius litus.

Magni Lacus Africani (Suahelice Maziwa Makuu) sunt systema lacuum qui partem lacuum Vallis Chasmatis in et circa magnum Africae Orientalis Chasma constituunt. Inter quos sunt Lacus Victoria (secundus a maximo mundi aquae dulcis lacu per aream aestimatus), Lacus Tanganyika (secundus a maximo mundi lacu aquae dulcis per volumen et altitudinem aestimatus), et Lacus Malavianus (octavus a maximo mundi lacu aquae dulcis per aream aestimatus).[1] Qui omnes lacus 31 000 chiliometra cubica aquae una continent, plus quam Lacus Baical in Asia et Lacus Magni in America Septentrionali. Quae summa est circa 25 centesimae superficialis telluris aquae dulcis non congelatae. Lacus chasmatis Africani sunt pristina magnae biodiversitatis terra, et 10 centesimae specierum piscium mundi in hac regione habitant.

Inter civitates in regione Magnorum Lacuum Africanorum sunt Burundia, Kenia, Malavium, Respublica Democratica Congensis, Ruanda, Tanzania, Uganda.[2]

Flora et fauna

[recensere | fontem recensere]

Occidentales Vallis Magni Chasmatis lacus aquam dulcem continent, ubi permultae species endemicae habitant. Plus quam 1500 species piscium familiae Cichlidarum in lacubus inveniuntur,[3] cum speciebus aliarum familiarum piscium. Qui lacus etiam sunt habitationes multarum amphibiorum specierum magni momenti. Crocodyli nilotici abundant. Inter mammalia insignia sunt elephantes, gorillae, hippopotami.

In regione circa Lacum Turkanam inveniuntur aliquot centum specierum avium quae in Kenia endemicae sunt. Phoenicopteridae eius locis tenuibus utitur, cum avibus migrantibus. Multae aves plancton in lacu petunt, quo pisces etiam vescuntur.

Vegetatio a silvis pluvialibus ad gramina savannae extenditur. In nonnullis lacubus, plantae invasivae, sicut Eichhornia crassipes, quae superficiem strangulat, et papyrus, qui litus obstruit, ancipites sunt; eichhornia autem solum Lacum Victoriam adhuc afficit.

Nexus interni

  1. "~ZAMBIA~". www.zambiatourism.com .
  2. "International Documentation Network on the Great African Lakes Region". Princeton University Library .
  3. Turner et al. 2001.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Chrétien, Jean-Pierre.2006. The Great Lakes of Africa: Two Thousand Years of History, conv. Scott Straus. Novi Eboraci: Zone Books. ISBN 1-890951-35-8.
  • Fryer, Geoffrey, et T. .D. Iles. 1972. The cichlid fishes of the great lakes of Africa: their biology and evolution. Edimburgi: Oliver and Boyd. ISBN 0050023470.
  • Greboval, D. F., M. Bellemans, et M. Fryd. 1994. Fisheries characteristics of the shared lakes of the East African Rift. Romae: FAO of the United Nations. ISBN 9251035725.
  • Odada, Eric O., et Daniel O. Olago. 2002. The East African great lakes : limnology, palaeolimnology, and biodiversity. International Symposium on the East African Lakes (2nd: 2000: Club Makokola). Dordrecht et Bostoniae: Kluwer Academic Publishers. ISBN 1402007728.
  • Stanley, Henry M. (1878) 1969. Through the dark continent; or, The sources of the Nile around the great lakes of equatorial Africa and down the Livingstone River to the Atlantic Ocean. Novi Eboraci: Greenwood Press.
  • Turner, Seehausen, Knight, Allender, et Robinson. 2001. "How many species of cichlid fishes are there in African lakes?" Molecular Ecology 10 (3): 793–806. doi:10.1046/j.1365-294x.2001.01200.x. PMID 11298988.
  • Walton, Ann. 1997. Legends of the African lakes: tales from Malawi and the great lakes of Africa. Illust. Gillian Mathew. Blantyre Malavii: Central Africana. ISBN 9990814090.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Magnos Lacus Africanos spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 8°0′0″S 35°0′0″E • Store norske Lexikon