Jump to content

Marcus Valerius Martialis

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Marcus Valerius Martialis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: Martius 40 CE; Bilbilis
Obitus: 104; Bilbilis
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: ; Flaccilla
Coniunx: Marcella
Pavo saeculo 1 p.C.n. pictus in pariete (Bilbilis, Insula 1, domus 3, vicus Thermarum); hodie in Museo Calatayud conservata).

Marcus Valerius Martialis (natus Bilbili in urbe Tarraconensi die 1 Martii 40; obiit ibidem 103) Romanus epigrammatum auctorque poetamque fuit.

Vita et opera

[recensere | fontem recensere]

Pauca de vita eius innotuerunt, praeter quod Hispaniam patriam habuit ibidemque obiit. Venit Romam ut causas ageret anno 64, sed ad poesin iam primo se adplicuit. In urbe maiorem partem vitae degit, Domitianum principem aliosque viros claros carminibus ornans eosdemque vario modo celebrans, non aliter quam et Statius, cum quo rivalitatem habuisse nunc aliquot viris doctis videtur. Praecipue coluit amicos scriptores Stellam, Silium Italicum, Quintilianum, Iuvenalem, et Plinium Minorem. Scripsit quindecim libros "epigrammatum" acri ingenio, quibus vitia hominum et temporum suorum vehementer derisit. Mortuo autem Domitiano, cum nihil amplius sibi Romam parare vidisset, proposito facto revertendi Bilbilin, accepit dono villulam in eo vico sitam, a Marcella, matrona quadam Hispana, quae poetam colebat. Anno igitur 98 reditum in patriam fecit. Plinius in litteris suis testimonium de vita poetae cum nuntio funebri paulo post mortem posteritati delegavit.[1]

Martialis epigrammata plurimis poetis fuerunt exemplo: in iis Francisco Quevedo, Emmanuele Barbosa Bocaginense, et Iohanni Wolfgango Goethe. Haec epigrammata, plerumque breviora, quippe quae distichon unum complectuntur, saepe discuntur a discipulis linguae Latinae in scholis, propter suam brevitatem, facilitatem, necnon sales.

Liber anno 1490 impressus, epigrammata Martialis cum scholiis continens, nunc in archivo publico Aragoniae
Nuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus:
quod vispillo facit, fecerat et medicus. (Epigramma 1,47)


Vindemiarum non ubique proventus
cessavit, Ovidi; pluvia profuit grandis.
Centum Coranus amphoras aquae fecit. (Epigramma 9,98)


Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis
et non decernis, Laure, quid esse uelis,
Peleos et Priami transit et Nestoris aetas
et fuerat serum iam tibi desinere.
Incipe, tres uno perierunt rhetores anno,
si quid habes animi, si quid in arte uales.
Si schola damnatur, fora litibus omnia feruent,
ipse potest fieri Marsua causidicus.
Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque?
Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil. (Epigramma 2,64)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones operum
  • 1501 : Martialis. Venetiis: Aldus Manutius Textus alius alius apud Internet Archive
    • editio plagiaria praecedentis, fortasse Lugduni anno 1502 edita Textus apud Internet Archive
  • 1514 : Domitius Chalderinus, Georgius Merula, edd., Marci Valerii Martialis Epigrammata: Libri XIV una cum commentariis Domitii Chalderini et Georgii Merule. Venetiis: per Georgium de Rusconibus Textus apud Internet Archive
  • 1536 : Iacobus Micyllus, ed., P. V. Martialis epigrammatum libri XIIII cum scholiis. Basileae Textus apud e-Rara
Eruditio

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Marcus Valerius Martialis spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!