Minerva
Minerva (-ae, f., apud Etruscos Menrva appellata, in mythologia Romana est dea quae imprimis a Sabinis, Etruscis, et Latinis colebatur. Romae antiquitus ad Triadem Capitolinam pertinebat, cum patrona artium haberetur. Quae autem prima deae proprietas fuisset, non cognosci potest, quod iam tempore vetustissimo cum Athena, dea Graeca, in parem posita est, quae etiam Pallas appellabatur. Inde et dea sapientiae, belli, pacis colebatur.
Mythologia Graeca
[recensere | fontem recensere]- In mythologia Graeca Minerva, dea sapientiae, medicinae, artiumque bellicarum, est Iovis filia, postquam is deam Metem sorbuit. Cum caput magnopere sibi doleret, Iuppiter Vulcanum poposcit secure id aperire. Postea Minerva exiit, iam adulta, cum scuto, lancea, armis. Probatur alterutram virginum dearum esse, altera est Diana.
- Una dearum est, quae pomum aureum Paridis concupiverunt, sed ab eo non accepit.
- Athena et Neptunus contenderunt, cuius nomen novae civitati daretur, quam rex Cecrops in Attica condi iusserat. Qui rem maioris momenti fecisset, illius nomen civitati daretur. Ille flumen vel secundum alios equum, illa autem olivam donavit: Athenae donum maioris momenti putatum est, et eius nomen civitati impositum. Quocirca dea polias Atheniensium fuit.
Festa Romana
[recensere | fontem recensere]Quinquatria sive Quinquatrus erant duo festa Romae in honorem deae Minervae celebratae.
Quinquatrus maiores ante diem quintum Idus Martias (i.e. die 19 Martii) celebrabantur ; inde et nomen.[1] Festum usque ad diem 23 Martii extensum est.[2] Initio festum in honorem Martis fuisse videtur, quod praeter Salios etiam tribuni militum ritibus interfuerunt et ancilia purificata sunt. Postea Quinquatrus praecipue in honorem Minervae deae celebratae sunt, fortasse ad diem natalem celebrandum, quo templum ei in Aventino conditum.
Quinquatrus Minores diebus 13-15 Iunii celebrabantur. Tibicines per urbem ad templum Minervae iter faciebant. Tempore imperii imprimis magistri, quorum patrona erat, hoc Minervae festum celebrabant.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Franz Altheim: Minerva. In Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. XV,2, Stuttgardiae 1932, col. 1774–1802.
- Eva Fiesel: menvra. In Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. XV,1, Stuttgardiae 1931, col. 931–935.
- C. Robert Phillips, Anne Ley: Minerva. In Der Neue Pauly (DNP). Vol. 8, Metzler, Stuttgardiae 2000, ISBN 3-476-01478-9, col. 211–216.
- Georg Wissowa: Minerva. In Wilhelm Heinrich Roscher (ed.): Ausführliches Lexikon der griechischen und römischen Mythologie. Vol. 2,2, Lipsiae 1897, col. 2982–2992. (in interrete).
- Konrat Ziegler: Quinquatrus. In Der Kleine Pauly 4, col. 1306 s.? Stuttgardiae 1972,
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Minervam spectant. |