Jump to content

Norilium

E Vicipaedia
Wikidata Norilium
Res apud Vicidata repertae:
Norilium: insigne
Norilium: insigne
Civitas: Russia
Locus: 69°20′0″N 88°13′0″E
Numerus incolarum: 176 735
Zona horaria: UTC+07:00
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Oleg Kurilov, Rinat Akhmetchin
Procuratio superior: Norilsk Urban Okrug

Geographia

Superficies: 23.16 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Crasnoiarium
Platea Octobris (Oktiabr'skaia ploščad') Norilii

Norilium[1] (Russice Noril'sk) est urbs in Territorio Crasnoiarensi Russiae, prope Circulum Arcticum sita.

A flumine Norilka et a montibus Norilensibus nomen habet. Flumen autem et montes sic appellabantur, cum saeculo XVII venatores et exploratores Russi e Mangasea, quae tum florebat, in regione Taimyrensi frequentabant, atque in his montibus cuprum effodiebant. Fine saeculi XVII Mangaseae regio a Russis relicta est. Anno 1921 expeditio Nicolai Urvantsev, quae carbonem fossilem et multa metalla invenit, loco Norilii casam ligneam construxit, quae adhuc servatur. Anno 1935 fabrica metalleutices aedificata est. Niccolum hodie est fodinarum et fabricarum Norilii productum gravissimum. Anno 1951 alio loco urbs est translata et renovata. Omnia illis annis a captivis Gulagiae aedificabantur, qui anno 1953 rebellionem in historia Gulagiae maximam faciunt. Eodem anno Norilium in numerum urbium inclusum est. Anno 1966 nova magna vena niccoli (Oktiabr'skoe) inventa est et nova fabrica constructa.

Ferrivia Norilensis

[recensere | fontem recensere]
Norilii domus prima, ab expeditione Urvantsev constructa

Ferriviam habet suam cum reti ferriviarum Russiae non coniunctam, quae a fodinis Norilensibus ad portum Dudinkae agit. 333 chiliometra ferrivia habet. Anno 1935 aedificata est.

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 521. Vide binomina Coregonus lavaretus norilensis, Coregonus sardinella norilensis.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 69°20′0″N 88°13′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия