Organum (instrumentum musicum)
Organum[1] est instrumentum musicum familiae aerophonorum, cuius toni aere clavibus pressis in fistulas ducto producuntur.
Primum organi genus fuit hydraulus vel hydraulia, i. e. aquaticum organum, inventionis Ctesibii Alexandrini (fl. 285 a.C.n.–222 a.C.n.). Marcus Vitruvius Pollio in libro decimo operis de architectura primum huius instrumenti descriptionem dedit.
Organum ex tribus partibus constructum est, nempe ex multis fistulis ordinatis in mutationes seu voces in aedicula et frontalibus, quae prospectum vocant, artificiose exornatis; e folle fabrili, id est apparatus qui per motorium vel prius a calcante pressus aerem parat; et ex apparatu (tractura nominato) quo musicus (organista seu organarius) claves pulsans aerem ex follibus in fistulas sonaturas ducit.
Partes organi ergo sunt: fistulae, sive metallicae (mixto stanno et plumbo) sive ligneae; follis ad aerem producendum (apparatu olim ab hominibus hodie motore electrice operato), et claves clavilis, unius vel plurium (usque quinque), pedalisque).
Sunt et organa minoris magnitudinis, quorum fistulae in arcam congestae sunt, ut instrumenta loco moveri possint. Organa non solum in ecclesiis, sed etiam in oecis? ad concertus dicatis collocantur. Instrumenta minora etiam ad musicam domesticam in usu sunt.
Novum genus organorum est organum electronicum, cuius sonus non fistulis, sed modo electronico efficitur.
Praeclara opera organo cantanda a Ioanne Sebastiano Bachio, Theodorico Buxtehude, Hieronymo Frescobaldo scripta sunt.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Follis organo tubulato.
-
Paulus Lautensack, sui organi domi, anno 1579.
-
Musica Nicolai Rimskiij-Korsakov a Carola Williams? in sacello Academiae Militaris Civitatum Foederatarum
-
Ecclesia S. Mariae Adunsta Ecclesiae novae Pataviensis Italiae.
-
Ecclesia Sanctae Mariae in Augia, Bauzani.
-
Abbatia Winigartensis in Virtembergia
-
Ingens organum Ecclesiae Cathedralis Bataviae in Bavaria: media quinque partium totius organi.
-
In Mercatu Wanamaker, Philadelphiae.
-
Organum Abbatiae Populeti (Catalaunia), anno 2012
-
Organum bambusae ex Las Pinas
-
Organum Basilicae Cathedralis Sancti Dionysii (primum organum Cavaillé-Coll)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre; Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "organum"
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Göttert, Karl-Heinz. Die Orgel: Kulturgeschichte eines monumentalen Instruments. Kassel: Bärenreiter, 2017.
- Williams, Peter F. A New History of the Organ: From the Greeks to the Present Day. Bloomington: Indiana University Press, 1980.
Nexus interni