Jump to content

Zoologia

E Vicipaedia
(Redirectum de Zoologus)
Variae species.
Conradus Gesnerus (1516–1565), cuius Historia animalium initium zoologiae hodiernae habetur.
Phoenicopterus ruber. Pictura Ioannis Iacobi Audubon in The Birds of America (1827–1839), uno ex optimis operibus ornithologicis umquam perfectis habito.
Torben B. Larsen entomologus unam e Chamaeleonidis observat.
Colinus Groves zoologus pana observat.

Zoologia[1] (Graece ζῷον 'animal' + -λογία 'studium', 'doctrina'), vel biologia animalium, est pars biologiae quae regnum animalium tractat, anatomiam, embryologiam, physiologiam, evolutionem, taxinomiam, consuetudines, distributionemque omnium animalium, sive vivorum sive exstinctorum, et rationem per quam ea cum eorum oecosystematibus agant comprehendens.

Historia usque ad Darwinium

[recensere | fontem recensere]

Historia zoologica studium regni animalium a temporibus antiquis ad tempora hodierna indagat. Scientiae zoologicae, quamquam conceptum zoologiam unam disciplinam cohaerentem esse recentius ortum est, ex historia naturali ortae sunt, ad opera Aristotelis et Galeni in mundo Graeco-Romano attingens. Quae opera antiqua medio aevo a mediciis Mussulmanis eruditisque Europaeis sicut Albertus Magnus porro evoluta sunt.[2][3][4] Tempore Renascentiae et tempore hodierno ineunte, cogitatio zoologica in Europa per studium renovatum in empirismo multisque organismis nuper inventis novata est. Homines magni momenti in hoc motu fuerunt Vesalius et Gulielmus Harvey, qui experimentis diligentique observatione utebantur, ac naturalistae sicut Carolus Linnaeus et Buffon, qui diversitatem vitae et memoriam fossilium, cum evolutione moribusque organismorum, classificare coeperunt. Microscopium mundum microbiorum antea ignotum retexit, fundamenta theoriae cellularum iacens.[5] Crescens theologiae naturalis momentum, philosophiae mechanicae ortae partim respondens, historiam naturalem auctum confirmavit, quamquam argumentum ex descriptionis vallavit.

Zoologia saeculis duodevicensimo et undevicensimo disciplina scientifica magis magisque professionalis fiebat. Exploratores et naturalistae sicut Alexander de Humboldt actionem inter organismos et eorum circumiecta et quomodo haec coniunctio in geographiam nitatur investigabant, fundamenta biogeographiae, oecologiae, ethologiaeque iacentes. Naturalistae essentialismum reicere ac momentum extinctionis et mutabilitatem specierum considerare incipiebant. Theoria cellularum fundamenta vitae nove interpretabatur.[6][7]

Historia post Darwinium

[recensere | fontem recensere]

Hic progressus, cum compertis embryologicis et palaeontologicis, in theoria evolutionis per selectionem naturalem a Carolo Darwinio, biologo Anglico, compositus est. Qui anno 1859 theoriae evolutionis organicae novum dedit vigorem cum rationem inveniret per quam evolutio organica fieri potest, et indicia per observationem constituta praebuit quae evolutionem sic factam esset probaverunt.[8]

Darwinius morphologiam et physiologiam corroboravit, quia in communi ratione biologica coniunxit, quae est theoria evolutionis organicae.

Praecipua studia zoologica

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

  1. Kraus 1844.
  2. Bayrakdar 1986.
  3. Agutter et Wheatley 2008: 43.
  4. Albertus Magnus 1999.
  5. Magner 2002:133–144.
  6. Sapp 2003: capitulum 7.
  7. Coleman 1978: capitulum 2.
  8. Coyne 2009: 17.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Agutter, Paul S., et Denys N. Wheatley. 2008. Thinking about Life: The History and Philosophy of Biology and Other Sciences. Springer. ISBN 1-4020-8865-5.
  • Albertus Magnus. 1999. On Animals: A Medieval Summa Zoologica. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-4823-7.
  • Bayrakdar, Mehmet. 1986. Al-Jahiz and the rise of biological evolution. Ankara Üniversitesi İlahiyat Fakültesi Dergisi 27(1): 307–15. Ankara Üniversitesi İlahiyat Fakültesi. PDF. doi:10.1501/Ilhfak_0000000674.
  • Coleman, William. 1978. Biology in the Nineteenth Century. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-29293-X.
  • Coyne, Jerry A. 2009. Why Evolution is True. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-923084-6.
  • Hentschel, Erwin, et Günther W. Wagner. 2004. Wörterbuch der Zoologie. Ed. 7a. Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-1479-2.
  • Kraus, L. A. 1844. Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon. Ed. 3a. Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  • Magner, Lois N. 2002. A History of the Life Sciences. Editio retractata et aucta. CRC Press. ISBN 0-8247-0824-5.
  • Nissen, Claus. 1969. Die zoologische Buchillustration: Ihre Bibliographie und Geschichte. Vol. 1: Bibliographie. Stutgartiae: Anton Hiersemann Verlag.
  • Sapp, Jan. 2003. Genesis: The Evolution of Biology. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-515619-6.
  • Storch, Volker, et Ulrich Welsch. 2003. Systematische Zoologie. Ed. 6a. Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-1112-2.
  • Storch, Volker, et Ulrich Welsch. 2004. Kurzes Lehrbuch der Zoologie. Ed. 8a. Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-1399-0.
  • Storch, Volker, et Ulrich Welsch. 2006. Kükenthal: Zoologisches Praktikum. Ed. 25a. Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-1643-4.
  • Westheide, Wilfried, et Reinhard Rieger, eds. 2006. Einzeller und Wirbellose Tiere. Ed. 2a. Spezielle Zoologie, 1. Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-1575-6.
  • Westheide, Wilfried, et Reinhard Rieger, eds. 2003. Wirbel- oder Schädeltiere. Spezielle Zoologie, 2. Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-0900-4.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad zoologiam spectant.