Erise
Erise[1] (Arabice هريسة harīsa) est genus pulmenti mediorientalis quod elisum vel tritum paratur. Sunt saltem duo cibi quae hoc nomine designantur, quorum alterum e frumento, alterum e capsico fit; est etiam erise de carne bubula.
De nomine
[recensere | fontem recensere]Vox Arabica quae est هَريْسَة harīsah significat elisam (هرس haras 'elidere'; cf. vocem Hebraicam הרס haras 'destruere').
Variae orthographiae in operibus Latinis reperiuntur:
- Erise: Iambonini Liber de ferculis (saeculo 13) describit "Erise de frumento" (21), de oryza (22) et similia,
- Habarisia: Elbochasim medicus Bagdatensis, Tacuinum sanitatis (saeculo 13), 20
- Alherisse: Alpagi Interpretatio Arabicorum Nominum (saeculo 16), 78
Erise de frumento
[recensere | fontem recensere]Erise de frumento Iamboninus describit, et usque ad hunc diem parant Armeni et Suri. Est quoddam genus pultis quod ex alicis, tritico eliso vel quodam frumento, et carne adiposa, saepissime agnina gallinaceave fit
Erise de capsico
[recensere | fontem recensere]Erise de capsico originem ab Africa Septentrionali (Tunisia, Libya, Algeria, Maroco, etc.) ducit, sed nunc per orbem in usu est. Est condimentum vel embamma, nempe ius pungens capsicatum, quod fit ex tritura capsicorum variorum (saepe Baklouti et serranorum inter alias) aromatumque et herbarum, exempli gratia allio, coriandri semine, croco, careo, et oleo.
Erise de bubula
[recensere | fontem recensere]Auctor Thesauri beneficiorum mensaeque varietatum, saeculo XIII vel XIV scribens, erise de carne bubula descripsit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Iambonini Liber de ferculis, 21 et seq. Vide plura sub rubrica "de nomine" et imaginem nostram
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Praecepta
- saec. XIII exeunte : Iamboninus Cremonensis, Liber de ferculis et condimentis (Anna Martellotti, Il Liber de ferculis di Giambonino da Cremona [Fasano: Schena, 2001] no. 21, 22)
- saec. XIV : Kanz al-fawāʾid fī tanwīʿ al-mawāʾid (Manuela Marin, David Waines, edd. [Stutgardiae: Steiner, 1993]; Nawal Nasrallah, interpr., Treasure Trove of Benefits and Variety at the Table [Lugduni Batavorum: Brill, 2018] p. 137)