Singspiel
Singspiel (IPA [ziŋɡʃpiːl], pl. singspiele; 'cantus-ludus') est genus dramatis musici Germani, nunc genus operae usitate habitum.[1] Suae proprietates sunt diverbium dictum, quod cum gregibus musici, cantibus, balladis, et ariis alternatur, elementis saepe strophicis et quasi-rusticis. Natura argumentorum plerumque est comica vel romantica, quae partes magicas, animalia phantastica, et ridicule auctae boni et mali designationes saepe permittit.
Historia
[recensere | fontem recensere]Nonnulla primorum singspiele fuerunt ludi mysteriorum in Germania habiti, ubi diverbium et cantus alternabantur. Ante saeculum septimum decimum iniens, ei facti erant profani, vocabulum singspiel in litteris invenitur,[2] et singspiele saecularia etiam perfungebantur, in materia mutua vel simulacra ex cantibus et ludis Anglicis et Italicis, et in inventis propriis Germanis.[3] Seelewig a Sigmundo Theophilo Staden anno 1644 primum opus Singspiel putatur.
Saeculo duodevicensimo, nonnulla singspiele erant res conversae ex operis balladicis Anglicis. Anno 1736, legatus Borussicus in Anglia conversionem operae balladicae The Devil to Pay mandavit, quae annis fere 1740/1750 feliciter Hamburgi Lipsiaeque peracta est. Der Teufel ist los oder Die verwandelten Weiber, ludus ab Ioanne Adamo Hiller et Christiano Felice Weiße anno 1766 amplius conversus, primum nonnullarum talium conlaborationum fuit, unde Hiller et Weiße "patres singspiel Germani" appellabantur.[4]
Opéras comiques, operae Francicae cum diverbio dicto, etiam in Theodiscum conversae sunt. Singspiele oblectamenta popularia habebantur, et plerumque ab errantibus histrionum familiis peracta sunt, inter quas societates Koch, Döbbelin, et Koberwein, pro societatibus institutis intra regiones metropolitanas.
Mozart nonnulla singspiele composuit: Zaide (1780), Die Entführung aus dem Serail (1782), Der Schauspieldirektor (1786), et deinde Die Zauberflöte (1791), opus summo artificio factum.
Anno 1927, Curtius Weill novum vocabulum, songspiel ('carmen-ludus') excogitavit, ad describendum Mahagonny-Songspiel, et Die Dreigroschenoper suum opus magnum.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Apud editionem 1908 Grove Dictionary of Music and Musicians, principalis distinctio operae et singspiel est: "Singspiel per occasionem cantum recitatorum in loco diverbii dicti nullo modo excludit, sed simul ac musica denouement dramaticum evolvere adiuvat, operam habemus, non singspiel."
- ↑ GoogleBooks search result for Singspiel 1600–1680.
- ↑ J. A. Fuller Maitland, ed., Grove's Dictionary of Music and Musicians, vol. 4 (Londinii: MacMillan and Co., 1908), 468–470.
- ↑ "Ballad opera," in Grove Dictionary of Music and Musicians (1980).
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Hanning, Barbara Russano, et Donald Jay Grout. 1998. Concise History of Western Music. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company.
- "Singspiel." In Grove Dictionary of Music and Musicians.